Et factum est
cum intraret in domum cuiusdam principis
Pharisaeorum sabbato manducare panem
et ipsi observabant eum
et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum
Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens
si licet sabbato curare
at illi tacuerunt
ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit
et respondens ad illos dixit
cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet
et non continuo extrahet illum die sabbati
et non poterant ad haec respondere illi
Dicebat autem et ad invitatos parabolam
intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad
illos
cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco
ne forte honoratior te sit invitatus ab eo
et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum
et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere
sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco
ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi
amice ascende superius
tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus
Quia omnis qui se exaltat humiliabitur
et qui se humiliat exaltabitur
Dicebat autem et ei qui se invitaverat
cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos
neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites
ne forte et ipsi te reinvitent et fiat
tibi retributio
sed cum facis convivium
voca pauperes debiles claudos caecos
et beatus eris quia non habent retribuere tibi
retribuetur enim tibi in resurrectione
iustorum
haec cum audisset quidam de simul discumbentibus
dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei
At ipse dixit ei
homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos
et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent
quia iam parata sunt omnia
et coeperunt simul omnes excusare
primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam
rogo te habe me excusatum
et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa
rogo te habe me excusatum
et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire
et reversus servus nuntiavit haec domino suo
tunc iratus pater familias dixit servo suo
exi cito in plateas et vicos civitatis
et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc
et ait servus domine factum est ut imperasti
et adhuc locus est
et ait dominus servo
exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea
dico autem vobis
quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam
Ibant autem turbae multae cum eo
et conversus dixit ad illos
si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem
et uxorem et filios et fratres et sorores
adhuc autem et animam suam
non potest esse meus discipulus
et qui non baiulat crucem suam et venit post me
non potest esse meus discipulus
Quis enim ex vobis volens turrem aedificare
non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt
si habet ad perficiendum
ne posteaquam posuerit fundamentum
et non potuerit perficere
omnes qui vident incipiant inludere ei
dicentes
quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare
aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem
non sedens prius cogitat
si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se
alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt
Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet
non potest meus esse discipulus
Bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur
neque in terram neque in sterquilinium utile est
sed foras mittetur
qui habet aures audiendi