canticum David cum esset in deserto Iuda
Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te
sitivit te anima mea desideravit te caro mea
in terra invia et conficiente ac sine aqua
sic in sancto apparui tibi
ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
melior est enim misericordia tua quam vitae
labia mea laudabunt te
sic benedicam tibi in vita mea
in nomine tuo levabo manus meas
quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea
et labiis laudantibus canet os meum
recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
quia fuisti auxilium meum
in umbra alarum tuarum laudabo
adhesit anima mea post te
me suscepit dextera tua
ipsi vero interficere quaerunt animam meam
ingrediantur in extrema terrae
congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
rex autem laetabitur in Deo
laudabitur omnis qui iurat in eo
quia obstruetur os loquentium mendacium
Ihr Browser unterstützt kein HTML5-Audio.