factum est igitur quadringentesimo et
octogesimo anno egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti
in anno quarto mense zio
ipse est mensis secundus regis Salomonis
super Israhel
aedificare coepit domum Domino
domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino
habebat sexaginta cubitos in longitudine
et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine
et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis
iuxta mensuram latitudinis templi
et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi
fecitque in templo fenestras obliquas
et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum
in parietibus domus per circuitum templi et oraculi
et fecit latera in circuitu
tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat
latitudinis
et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis
et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis
trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus
ut non hererent muris templi
domus autem cum aedificaretur
lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata
est
et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo
cum aedificaretur
ostium lateris medii in parte erat domus dexterae
et per cocleam ascendebant in medium cenaculum
et a medio in tertium
et aedificavit domum et consummavit eam
texit quoque domum laquearibus cedrinis
et aedificavit tabulatum super omnem domum
quinque cubitis altitudinis
et operuit domum lignis cedrinis
et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens
domus haec quam aedificas
si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris
et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea
firmabo sermonem meum tibi
quem locutus sum ad David patrem tuum
et habitabo in medio filiorum Israhel
et non derelinquam populum meum Israhel
igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam
et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis
a pavimento domus usque ad summitatem parietum
et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus
et texit pavimentum domus tabulis abiegnis
aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata
cedrina
a pavimento usque ad superiora
et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum
porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi
et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur
habens tornaturas suas et iuncturas fabrefactas
et celaturas eminentes
omnia cedrinis tabulis vestiebantur
nec omnino lapis apparere poterat in pariete
oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat
ut poneret ibi arcam foederis Domini
porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis
et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis
et operuit illud atque vestivit auro purissimo
sed et altare vestivit cedro
domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo
et adfixit lamminas clavis aureis
nihilque erat in templo quod non auro tegeretur
sed et totum altare oraculi texit auro
et fecit in oraculo duo cherubin de lignis
olivarum
decem cubitorum altitudinis
quinque cubitorum ala cherub una
et quinque cubitorum ala cherub altera
id est decem cubitos habentes
a summitate alae usque ad alae alterius summitatem
decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura
pari
et opus unum erat in duobus cherubin
id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum
et similiter cherub secundus
posuitque cherubin in medio templi interioris
extendebant autem alas suas cherubin
et tangebat ala una parietem
et ala cherub secundi tangebat parietem alterum
alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant
texit quoque cherubin auro
et omnes parietes templi per circuitum
scalpsit variis celaturis et torno
et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias
quasi prominentes de pariete et egredientes
sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus
et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum
postesque angulorum quinque
et duo ostia de lignis olivarum
et scalpsit in eis picturam cherubin
et palmarum species et anaglyfa valde prominentia
et texit ea auro
et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro
fecitque in introitum templi postes de lignis olivarum
quadrangulatos
et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus
et utrumque ostium duplex erat
et se invicem tenens aperiebatur
et scalpsit cherubin
et palmas et celaturas valde eminentes
operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam
et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum
et uno ordine lignorum cedri
anno quarto fundata est domus Domini in mense zio
et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus
perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus
aedificavitque eam annis septem